monumenta.ch > Tertullianus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 04, 5
infanticida, cur non extorquent? in deos, in Caesares aliquid committo, cur non audior ? Nulla lex vetat discuti quod prohibet admitti; quia neque iudex iuste ulciscitur, nisi cognoscat admissum esse quod non licet; neque civis fideliter legi obsequitur, ignorans, quale sit, quod ulciscitur. Nulla lex sibi soli conscientiam iustitiae suae debet, sed eis, a quibus obsequium exspectat.